This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?—
ad sua Natalis tempora noster adest,
dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?
debueras illis inposuisse modum.
5si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,
non ultra patriam me sequerere meam,
quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
illo temptasses ultimus esse mihi,
inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
10tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
extremam gelidi misit in orbis humum?
scilicet expectas soliti tibi moris honorem,
pendeat ex umeris vestis ut alba meis,
15fumida cingatur florentibus ara coronis,
micaque sollemni turis in igne sonet,
libaque dem proprie genitale notantia tempus,
concipiamque bonas ore favente preces. [p. 152]
non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
20adventu possim laetus ut esse tuo.
funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, 1
convenit et structis flamma parata rogis.
nec dare tura libet nil exorantia divos,
in tantis subeunt nec bona verba malis.
25si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,
in loca ne redeas amplius ista, precor,
dum me terrarum pars paene novissima. Pontus,
Euxinus falso nomine dictus, habet.
1 cupresso
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.